- AUSONIUS seu DECIMUS MAGNUS AUSONIUS
- AUSONIUS, seu DECIMUS MAGNUS AUSONIUSGallus Burdigalensis, patre natus Ausoniô Medicô, Rhetor, Poeta et Gratiani Imperatoris Praeceptor fuit, a quo, cum ipsi simul et patri Quaestor fuislet, ad Praefecturam duplicem et Consulatum evectus est, A. C. 379. cui in eo Magistratu eleganti oratione gratias egit, quae oratio inter cetera eius opuscula etiamnum exstat. Ex liberis Hesperium filium vidit Consulem; Filiam Phalesio Consulari viro iunxit, unde natum sibi nepotem cognominem et Genethliacô celebravit, et Protrepticô ad studia literarum hortatus est. Habuit et fratres duos, quorum maior ad summum culmen pervenit honorum, ut ipse scribit, Praefectus Gallis et Libyae, et Latio. Epigrammata eius doctis unice probantur. Mosellam uro ipsius ita praedicat Symmachus orator, ut libris Maronis adiungendum putet. Christianum fuisle quidam contendunt, alii carmina illa, quae hoc probare videntur, pro supposititiis habent. Crinit. l. 5. Voss. de Poet. Lat. c. 4. Ballarmin. de Script. Eccl.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.